2 Chronicles 23 Latin 1Anno autem septimo confortatus Jojada, assumpsit centuriones, Azariam videlicet filium Jeroham, et Ismahel filium Johanan, Azariam quoque filium Obed, et Maasiam filium Adaiæ, et Elisaphat filium Zechri : et iniit cum eis fœdus.
2Qui circumeuntes Judam, congregaverunt Levitas de cunctis urbibus Juda, et principes familiarum Israël, veneruntque in Jerusalem.
3Iniit ergo omnis multitudo pactum in domo Dei cum rege, dixitque ad eos Jojada : Ecce filius regis regnabit, sicut locutus est Dominus super filios David.
4Iste est ergo sermo quem facietis :
5tertia pars vestrum qui veniunt ad sabbatum, sacerdotum, et Levitarum, et janitorum erit in portis : tertia vero pars ad domum regis : et tertia ad portam, quæ appellatur Fundamenti : omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini.
6Nec quispiam alius ingrediatur domum Domini, nisi sacerdotes, et qui ministrant de Levitis : ipsi tantummodo ingrediantur, quia sanctificati sunt : et omne reliquum vulgus observet custodias Domini.
7Levitæ autem circumdent regem, habentes singuli arma sua (et si quis alius ingressus fuerit templum, interficiatur), sintque cum rege et intrante et egrediente. 8Fecerunt ergo Levitæ, et universus Juda, juxta omnia quæ præceperat Jojada pontifex : et assumpserunt singuli viros qui sub se erant, et veniebant per ordinem sabbati, cum his qui impleverant sabbatum, et egressuri erant : siquidem Jojada pontifex non dimiserat abire turmas, quæ sibi per singulas hebdomadas succedere consueverant. 9Deditque Jojada sacerdos centurionibus lanceas, clypeosque et peltas regis David, quas consecraverat in domo Domini. 10Constituitque omnem populum tenentium pugiones a parte templi dextra, usque ad partem templi sinistram, coram altari, et templo, per circuitum regis. 11Et eduxerunt filium regis, et imposuerunt ei diadema, et testimonium, dederuntque in manu ejus tenendam legem, et constituerunt eum regem : unxit quoque illum Jojada pontifex, et filii ejus : imprecatique sunt ei, atque dixerunt : Vivat rex. 12Quod cum audisset Athalia, vocem scilicet currentium atque laudantium regem, ingressa est ad populum in templum Domini. 13Cumque vidisset regem stantem super gradum in introitu, et principes, turmasque circa eum, omnemque populum terræ gaudentem, atque clangentem tubis, et diversi generis organis concinentem, vocemque laudantium, scidit vestimenta sua, et ait : Insidiæ, insidiæ. 14Egressus autem Jojada pontifex ad centuriones, et principes exercitus, dixit eis : Educite illam extra septa templi, et interficiatur foris gladio. Præcepitque sacerdos ne occideretur in domo Domini, 15et imposuerunt cervicibus ejus manus : cumque intrasset portam equorum domus regis, interfecerunt eam ibi. 16Pepigit autem Jojada fœdus inter se, universumque populum, et regem, ut esset populus Domini. 17Itaque ingressus est omnis populus domum Baal, et destruxerunt eam : et altaria ac simulacra illius confregerunt : Mathan quoque sacerdotem Baal interfecerunt ante aras. 18Constituit autem Jojada præpositos in domo Domini sub manibus sacerdotum, et Levitarum, quos distribuit David in domo Domini : ut offerrent holocausta Domino, sicut scriptum est in lege Moysi, in gaudio et canticis, juxta dispositionem David. 19Constituit quoque janitores in portis domus Domini, ut non ingrederetur eam immundus in omni re. 20Assumpsitque centuriones, et fortissimos viros ac principes populi, et omne vulgus terræ, et fecerunt descendere regem de domo Domini, et introire per medium portæ superioris in domum regis, et collocaverunt eum in solio regali. 21Lætatusque est omnis populus terræ, et urbs quievit : porro Athalia interfecta est gladio. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |