Leviticus 18 Latin 1Locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
2Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Ego Dominus Deus vester :
3juxta consuetudinem terræ Ægypti, in qua habitastis, non facietis : et juxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis, nec in legitimis eorum ambulabitis.
4Facietis judicia mea, et præcepta mea servabitis, et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester.
5Custodite leges meas atque judicia, quæ faciens homo, vivet in eis. Ego Dominus. 6Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem ejus. Ego Dominus. 7Turpitudinem patris tui, turpitudinem matris tuæ non discooperies : mater tua est : non revelabis turpitudinem ejus. 8Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies : turpitudo enim patris tui est. 9Turpitudinem sororis tuæ ex patre sive ex matre, quæ domi vel foris genita est, non revelabis. 10Turpitudinem filiæ filii tui vel neptis ex filia non revelabis : quia turpitudo tua est. 11Turpitudinem filiæ uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis. 12Turpitudinem sororis patris tui non discooperies : quia caro est patris tui. 13Turpitudinem sororis matris tuæ non revelabis, eo quod caro sit matris tuæ. 14Turpitudinem patrui tui non revelabis, nec accedes ad uxorem ejus, quæ tibi affinitate conjungitur. 15Turpitudinem nurus tuæ non revelabis, quia uxor filii tui est : nec discooperies ignominiam ejus. 16Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis : quia turpitudo fratris tui est. 17Turpitudinem uxoris tuæ et filiæ ejus non revelabis. Filiam filii ejus, et filiam filiæ illius non sumes, ut reveles ignominiam ejus : quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est. 18Sororem uxoris tuæ in pellicatum illius non accipies, nec revelabis turpitudinem ejus adhuc illa vivente. 19Ad mulierem quæ patitur menstrua non accedes, nec revelabis fœditatem ejus. 20Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione maculaberis. 21De semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus. 22Cum masculo non commiscearis coitu femineo, quia abominatio est. 23Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet jumento, nec miscebitur ei, quia scelus est. 24Nec polluamini in omnibus his quibus contaminatæ sunt universæ gentes, quas ego ejiciam ante conspectum vestrum, 25et quibus polluta est terra : cujus ego scelera visitabo, ut evomat habitatores suos. 26Custodite legitima mea atque judicia, et non faciatis ex omnibus abominationibus istis, tam indigena quam colonus qui peregrinantur apud vos. 27Omnes enim execrationes istas fecerunt accolæ terræ qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam. 28Cavete ergo ne et vos similiter evomat, cum paria feceritis, sicut evomuit gentem, quæ fuit ante vos. 29Omnis anima, quæ fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui. 30Custodite mandata mea. Nolite facere quæ fecerunt hi qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |