Matthew 7 Latin 1Nolite judicare, ut non judicemini.
2In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini : et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.
3Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides ?
4aut quomodo dicis fratris tuo : Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo ?
5Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui. 6Nolite dare sanctum canibus : neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos. 7Petite, et dabitur vobis : quærite, et invenietis : pulsate, et aperietur vobis. 8Omnis enim qui petit, accipit : et qui quærit, invenit : et pulsanti aperietur. 9Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei ? 10aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei ? 11Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris : quanto magis Pater vester, qui in cælis est, dabit bona petentibus se ? 12Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex, et prophetæ. 13Intrate per angustam portam : quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. 14Quam angusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam : et pauci sunt qui inveniunt eam ! 15Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces : 16a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinas uvas, aut de tribulis ficus ? 17Sic omnis arbor bona fructus bonos facit : mala autem arbor malos fructus facit. 18Non potest arbor bona malos fructus facere : neque arbor mala bonos fructus facere. 19Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. 20Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos. 21Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum : sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum. 22Multi dicent mihi in illa die : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus ? 23Et tunc confitebor illis : Quia numquam novi vos : discedite a me, qui operamini iniquitatem. 24Omnis ergo qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram, 25et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit : fundata enim erat super petram. 26Et omnis qui audit verba mea hæc, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam : 27et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna. 28Et factum est : cum consummasset Jesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina ejus. 29Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribæ eorum, et pharisæi. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |