Secundum Ioannem 20
John 20 Latin
1Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum : et vidit lapidem sublatum a monumento. 2Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Jesus, et dicit illis : Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum. 3Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum. 4Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum. 5Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina : non tamen introivit. 6Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita, 7et sudarium, quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. 8Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum : et vidit, et credidit : 9nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere.

10Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos.

11Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum : 12et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. 13Dicunt ei illi : Mulier, quid ploras ? Dicit eis : Quia tulerunt Dominum meum : et nescio ubi posuerunt eum. 14Hæc cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem : et non sciebat quia Jesus est. 15Dicit ei Jesus : Mulier, quid ploras ? quem quæris ? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei : Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. 16Dicit ei Jesus : Maria. Conversa illa, dicit ei : Rabboni (quod dicitur Magister). 17Dicit ei Jesus : Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum : vade autem ad fratres meos, et dic eis : Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum. 18Venit Maria Magdalene annuntians discipulis : Quia vidi Dominum, et hæc dixit mihi.

19Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Judæorum : venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis : Pax vobis. 20Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt discipuli, viso Domino. 21Dixit ergo eis iterum : Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. 22Hæc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis : Accipite Spiritum Sanctum : 23quorum remiseritis peccata, remittuntur eis : et quorum retinueritis, retenta sunt.

24Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus. 25Dixerunt ergo ei alii discipuli : Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis : Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam.

26Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit : Pax vobis. 27Deinde dicit Thomæ : Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum : et noli esse incredulus, sed fidelis. 28Respondit Thomas, et dixit ei : Dominus meus et Deus meus. 29Dixit ei Jesus : Quia vidisti me, Thoma, credidisti : beati qui non viderunt, et crediderunt.

30Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quæ non sunt scripta in libro hoc. 31Hæc autem scripta sunt ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei : et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus.

Latin: Vulgata Clementina

Bible Hub
John 19
Top of Page
Top of Page