Proverbs 2 Latin 1Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te : 2ut audiat sapientiam auris tua, inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam. 3Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiæ ; 4si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam : 5tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies, 6quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia. 7Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter, 8servans semitas justitiæ, et vias sanctorum custodiens. 9Tunc intelliges justitiam, et judicium, et æquitatem, et omnem semitam bonam. 10Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animæ tuæ placuerit, 11consilium custodiet te, et prudentia servabit te ; 12ut eruaris a via mala, et ab homine qui perversa loquitur ; 13qui relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas ; 14qui lætantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis ; 15quorum viæ perversæ sunt, et infames gressus eorum. 16Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea quæ mollit sermones suos, 17et relinquit ducem pubertatis suæ, 18et pacti Dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem domus ejus, et ad inferos semitæ ipsius. 19Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur, nec apprehendent semitas vitæ. 20Ut ambules in via bona, et cales justorum custodias : 21qui enim recti sunt habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea ; 22impii vero de terra perdentur, et qui inique agunt auferentur ex ea. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |