Genesis 37 Latin 1Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est.
2Et hæ sunt generationes ejus : Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer : et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui : accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo.
3Israël autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum : fecitque ei tunicam polymitam.
4Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui. 5Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis : quæ causa majoris odii seminarium fuit. 6Dixitque ad eos : Audite somnium meum quod vidi : 7putabam nos ligare manipulos in agro : et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum. 8Responderunt fratres ejus : Numquid rex noster eris ? aut subjiciemur ditioni tuæ ? Hæc ergo causa somniorum atque sermonum, invidiæ et odii fomitem ministravit. 9Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait : Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me. 10Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit : Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti ? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram ? 11Invidebant ei igitur fratres sui : pater vero rem tacitus considerabat. 12Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem, 13dixit ad eum Israël : Fratres tui pascunt oves in Sichimis : veni, mittam te ad eos. Quo respondente, 14Præsto sum, ait ei : Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora : et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem : 15invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quæreret. 16At ille respondit : Fratres meos quæro : indica mihi ubi pascant greges. 17Dixitque ei vir : Recesserunt de loco isto : audivi autem eos dicentes : Eamus in Dothain. Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain. 18Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere : 19et mutuo loquebantur : Ecce somniator venit : 20venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem : dicemusque : Fera pessima devoravit eum : et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua. 21Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat : 22Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem : sed projicite eum in cisternam hanc, quæ est in solitudine, manusque vestras servate innoxias : hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo. 23Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita : 24miseruntque eum in cisternam veterem, quæ non habebat aquam. 25Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaëlitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in Ægyptum. 26Dixit ergo Judas fratribus suis : Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius ? 27melius est ut venundetur Ismaëlitis, et manus nostræ non polluantur : frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius. 28Et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaëlitis, viginti argenteis : qui duxerunt eum in Ægyptum. 29Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum : 30et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait : Puer non comparet, et ego quo ibo ? 31Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine hædi, quem occiderant, tinxerunt : 32mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent : Hanc invenimus : vide utrum tunica filii tui sit, an non. 33Quam cum agnovisset pater, ait : Tunica filii mei est : fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph. 34Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore. 35Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait : Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu, 36Madianitæ vendiderunt Joseph in Ægypto Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militum. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |