1 Corinthians 9 Latin 1Non sum liber ? non sum Apostolus ? nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi ? nonne opus meum vos estis in Domino ?
2Et si aliis non sum Apostolus, sed tamen vobis sum : nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino. 3Mea defensio apud eos qui me interrogant, hæc est : 4Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi ? 5numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas ? 6aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi ? 7Quis militat suis stipendiis umquam ? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit ? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat ? 8Numquid secundum hominem hæc dico ? an et lex hæc non dicit ? 9Scriptum est enim in lege Moysi : Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo ? 10an propter nos utique hoc dicit ? Nam propter nos scripta sunt : quoniam debet in spe qui arat, arare : et qui triturat, in spe fructus percipiendi. 11Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus ? 12Si alii potestatis vestræ participes sunt, quare non potius nos ? Sed non usi sumus hac potestate : sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi. 13Nescitis quoniam qui in sacrario operantur quæ de sacrario sunt, edunt : et qui altari deserviunt, cum altari participant ? 14Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. 15Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi hæc ut ita fiant in me : bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet. 16Nam si evangelizavero, non est mihi gloria : necessitas enim mihi incumbit : væ enim mihi est, si non evangelizavero. 17Si enim volens hoc ago, mercedem habeo : si autem invitus, dispensatio mihi credita est. 18Quæ est ergo merces mea ? ut Evangelium prædicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio. 19Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem. 20Et factus sum Judæis tamquam Judæus, ut Judæos lucrarer : 21iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem : iis qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem : sed in lege essem Christi) ut lucrifacerem eos qui sine lege erant. 22Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. 23Omnia autem facio propter Evangelium : ut particeps ejus efficiar. 24Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium ? Sic currite ut comprehendatis. 25Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant : nos autem incorruptam. 26Ego igitur sic curro, non quasi in incertum : sic pugno, non quasi aërem verberans : 27sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo : ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |