Colossians 3 Latin 1Igitur, si consurrexistis cum Christo : quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens :
2quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram.
3Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo.
4Cum Christus apparuerit, vita vestra : tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. 5Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram : fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus : 6propter quæ venit ira Dei super filios incredulitatis : 7in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveritis in illis. 8Nunc autem deponite et vos omnia : iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro. 9Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, 10et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum : 11ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber : sed omnia, et in omnibus Christus. 12Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam : 13supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam : sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos. 14Super omnia autem hæc, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis : 15et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore : et grati estote. 16Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo. 17Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum. 18Mulieres, subditæ estote viris, sicut oportet, in Domino. 19Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas. 20Filii, obedite parentibus per omnia : hoc enim placitum est in Domino. 21Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant. 22Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum. 23Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus : 24scientes quod a Domino accipietis retributionem hæreditatis. Domino Christo servite. 25Qui enim injuriam facit, recipiet id quod inique gessit : et non est personarum acceptio apud Deum. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |