Genesis 49 Latin 1Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis : Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis. 2Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israël patrem vestrum : 3Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei ; prior in donis, major in imperio. 4Effusus es sicut aqua, non crescas : quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus. 5Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia. 6In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea : quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum. 7Maledictus furor eorum, quia pertinax : et indignatio eorum, quia dura : dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israël. 8Juda, te laudabunt fratres tui : manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui. 9Catulus leonis Juda : ad prædam, fili mi, ascendisti : requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna : quis suscitabit eum ? 10Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium. 11Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvæ pallium suum. 12Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores. 13Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem. 14Issachar asinus fortis accubans inter terminos. 15Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima : et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens. 16Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël. 17Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro. 18Salutare tuum expectabo, Domine. 19Gad, accinctus præliabatur ante eum : et ipse accingetur retrorsum. 20Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus. 21Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis. 22Filius accrescens Joseph, filius accrescens et decorus aspectu : filiæ discurrerunt super murum. 23Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula. 24Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob : inde pastor egressus est, lapis Israël. 25Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ. 26Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum : fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos. 27Benjamin lupus rapax, mane comedat prædam, et vespere dividet spolia. 28Omnes hi in tribubus Israël duodecim : hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis. 29Et præcepit eis, dicens : Ego congregor ad populum meum : sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi, 30contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri. 31Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus : ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua : ibi et Lia condita jacet. 32 33Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit : appositusque est ad populum suum. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |