Job 13
Job 13 Latin
1Ecce omnia hæc vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula.

2Secundum scientiam vestram et ego novi : nec inferior vestri sum.

3Sed tamen ad Omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio,

4prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum.

5Atque utinam taceretis, ut putaremini esse sapientes !

6Audite ergo correptionem meam, et judicium labiorum meorum attendite.

7Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos ?

8Numquid faciem ejus accipitis, et pro Deo judicare nitimini ?

9aut placebit ei quem celare nihil potest ? aut decipietur, ut homo, vestris fraudulentiis ?

10Ipse vos arguet, quoniam in abscondito faciem ejus accipitis.

11Statim ut se commoverit, turbabit vos, et terror ejus irruet super vos.

12Memoria vestra comparabitur cineri, et redigentur in lutum cervices vestræ.

13Tacete paulisper, ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit.

14Quare lacero carnes meas dentibus meis, et animam meam porto in manibus meis ?

15Etiam si occiderit me, in ipso sperabo : verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam.

16Et ipse erit salvator meus : non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita.

17Audite sermonem meum, et ænigmata percipite auribus vestris.

18Si fuero judicatus, scio quod justus inveniar.

19Quis est qui judicetur mecum ? veniat : quare tacens consumor ?

20Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar :

21manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat.

22Voca me, et ego respondebo tibi : aut certe loquar, et tu responde mihi.

23Quantas habeo iniquitates et peccata, scelera mea et delicta ostende mihi.

24Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum ?

25Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris :

26scribis enim contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis adolescentiæ meæ.

27Posuisti in nervo pedem meum, et observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti,

28qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.

Latin: Vulgata Clementina

Bible Hub
Job 12
Top of Page
Top of Page