Job 3 Latin 1Post hæc aperuit Job os suum, et maledixit diei suo,
2et locutus est : 3Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est : Conceptus est homo ! 4Dies ille vertatur in tenebras ; non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine. 5Obscurent eum tenebræ et umbra mortis ; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine. 6Noctem illam tenebrosus turbo possideat ; non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus. 7Sit nox illa solitaria, nec laude digna. 8Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan. 9Obtenebrentur stellæ caligine ejus ; expectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis auroræ. 10Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis. 11Quare non in vulva mortuus sum ? egressus ex utero non statim perii ? 12Quare exceptus genibus ? cur lactatus uberibus ? 13Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem 14cum regibus et consulibus terræ, qui ædificant sibi solitudines ; 15aut cum principibus qui possident aurum, et replent domos suas argento ; 16aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem. 17Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore. 18Et quondam vincti pariter sine molestia, non audierunt vocem exactoris. 19Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo. 20Quare misero data est lux, et vita his qui in amaritudine animæ sunt ? 21Qui expectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesaurum ; 22gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum ? 23Viro cujus abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris ? 24Antequam comedam, suspiro ; et tamquam inundantes aquæ, sic rugitus meus ; 25quia timor quem timebam evenit mihi, et quod verebar accidit. 26Nonne dissimulavi ? nonne silui ? nonne quievi ? Et venit super me indignatio. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |