Psalm 89 Latin 1Intellectus Ethan Ezrahitæ. Misericordias Domini in æternum cantabo ; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo. 2Quoniam dixisti : In æternum misericordia ædificabitur in cælis ; præparabitur veritas tua in eis. 3Disposui testamentum electis meis ; juravi David, servo meo : 4usque in æternum præparabo semen tuum, et ædificabo in generationem et generationem sedem tuam. 5Confitebuntur cæli mirabilia tua, Domine ; etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum. 6Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino, similis erit Deo in filiis Dei ? 7Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt. 8Domine Deus virtutum, quis similis tibi ? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo. 9Tu dominaris potestati maris, motum autem fluctuum ejus tu mitigas. 10Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum ; in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos. 11Tui sunt cæli, et tua est terra ; orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti ; 12aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt. 13Tuum brachium cum potentia ; firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua. 14Justitia et judicium præparatio sedis tuæ ; misericordia et veritas præcedent faciem tuam. 15Beatus populus qui scit jubilationem : Domine, in lumine vultus tui ambulabunt ; 16et in nomine tuo exsultabunt tota die ; et in justitia tua exaltabuntur. 17Quoniam gloria virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum. 18Quia Domini est assumptio nostra, et sancti Israël regis nostri. 19Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti : Posui adjutorium in potente ; et exaltavi electum de plebe mea. 20Inveni David, servum meum, oleo sancto meo unxi eum. 21Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum. 22Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei. 23Et concidam a facie ipsius inimicos ejus, et odientes eum in fugam convertam. 24Et veritas mea et misericordia mea cum ipso ; et in nomine meo exaltabitur cornu ejus. 25Et ponam in mari manum ejus, et in fluminibus dexteram ejus. 26Ipse invocabit me : Pater meus es tu, Deus meus, et susceptor salutis meæ. 27Et ego primogenitum ponam illum, excelsum præ regibus terræ. 28In æternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi. 29Et ponam in sæculum sæculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies cæli. 30Si autem dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint ; 31si justitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint : 32visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum ; 33misericordiam autem meam non dispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea. 34Neque profanabo testamentum meum, et quæ procedunt de labiis meis non faciam irrita. 35Semel juravi in sancto meo, si David mentiar : 36Semen ejus in æternum manebit. Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo, 37et sicut luna perfecta in æternum, et testis in cælo fidelis. 38Tu vero repulisti et despexisti ; distulisti christum tuum. 39Evertisti testamentum servi tui ; profanasti in terra sanctuarium ejus. 40Destruxisti omnes sepes ejus ; posuisti firmamentum ejus formidinem. 41Diripuerunt eum omnes transeuntes viam ; factus est opprobrium vicinis suis. 42Exaltasti dexteram deprimentium eum ; lætificasti omnes inimicos ejus. 43Avertisti adjutorium gladii ejus, et non es auxiliatus ei in bello. 44Destruxisti eum ab emundatione, et sedem ejus in terram collisisti. 45Minorasti dies temporis ejus ; perfudisti eum confusione. 46Usquequo, Domine, avertis in finem : exardescet sicut ignis ira tua ? 47Memorare quæ mea substantia ; numquid enim vane constituisti omnes filios hominum ? 48Quis est homo qui vivet et non videbit mortem ? eruet animam suam de manu inferi ? 49Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ, Domine, sicut jurasti David in veritate tua ? 50Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo, multarum gentium ; 51quod exprobraverunt inimici tui, Domine, quod exprobraverunt commutationem christi tui. 52Benedictus Dominus in æternum. Fiat ! fiat ! Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |